monumenta.ch > Plinius > sectio 153

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 153
{LXX} modicus alias tractus; ut prope carinam ventum est, nisi praeceleri vi repente rapuit, absumi spectant. ac saepe iam subducti e manibus auferuntur, si non trahentium opem conglobato corpore in pilae modum ipsi adiuvere. protendunt quidem tridentes alii, set monstro sollertia est navigium subeundi atque ita e tuto proeliandi. omnis ergo cura ad speculandum hoc malum insumitur. certissima est securitas vidisse planos pisces, quia numquam sunt ubi maleficae bestiae, qua de causa urinantes sacros appellant eos.